1 | In pago Austriae, et castro nomine Wirciburg., iuxta Menum fluvium sito, natale sancti Kiliani martyris, et duorum sociorum eius, qui ab Hibernia Scotorum insula venientes, nomen Christi in praedictis locis praedicaverunt, ibique ob veritatis confessionem sub quodam iudice Gozberto trucidati sunt, et multis postea signis veri Christi martyres esse claruerunt. In Palaestina natale sancti Procopii, qui a Nicopoli ductus Caesaream, ad primam responsionum confidentiam, irato iudice Fabiano, capite caesus est. Apud Asiam minorem sanctorum Aquilae et Priscillae uxoris eius, quorum Lucas in Actibus apostolorum meminit. |