1 | Isaiae et Ioel prophetarum, et octava apostolorum, et primus beati apostoli Pauli ingessus in urbem Romam anno secundo Neronis. Item depositio beati Goaris confessoris, qui in provincia Aquitaniae ortus, temporibus Hildeberti regis Francorum, statim ab infantia verus cultor Dei fuit. Hic postmodum ibi presbyter consecratus, patriam parentesque deseruit, et in provincia, quae ripis Rheni fluminis contigua, Trigoria nuncupatur, atque ad dioecesim pertinet Trevirorum, ibi Deo libere servire delegit, usque in finem vitae suae. Romae natale sancti Tranquillini martyris, patris sanctorum Marci et Marcelliani, qui ad praedicationem beati Sebastiani credens in Dominum Iesum Christum, die octavarum apostolorum dum ad beati Pauli confessionem oraret, tentus a paganis ac lapidatus martyrium consummavit. |