1 | Leonis papae, qui sedit Romae menses decem. Hic eloquentissimus et divinis Scripturis sufficienter instructus fuit, Graeca Latinaque lingua eruditus. Hic sanctam sextam synodum fecit, quae in regia urbe celebrata est, ubi damnati sunt Cyrus, Sergius, Honorius, Pyrrhus, Paulus, Petrus, Macharius, Stephanus, Polychronius et novus Simon, qui unam voluntatem et operationem in Domino Iesu Christo praedicabant. Apud Edessam Mesopotamiae translatio corporis sancti Thomae apostoli. Caesareae Ponti natale sancti Gregorii episcopi et martyris, beati Athenodori episcopi fratris, qui orando stagnum quoddam convertit in siccitatem. |