1 | Romae in coemeterio Damasi natale sanctorum Processi et Martiniani, qui a beatis apostolis Petro et Paulo baptizati et instructi sunt, cum aliis promiscui sexus, numero quadraginta septem. Quod cum audisset praefectus Paulinus, misit milites, et tenuit eos, iussitque in custodiam retrudi, et sequenti die, ut os eorum cum lapidibus contunderetur, deinde in equuleo suspendi, et attrahi, nervis et fustibus caedi, dehinc ut flammae circa latera eorum apponerentur. Post triduum Paulinus arreptus a daemonio exspiravit. Caesarius vero praefectus haec Neroni intimavit, cui Nero praecepit dicens: Non tardentur, sed celerius exstinguantur. Tunc educti foras muros urbis Romae, gladio sunt caesi. Corpora eorum beata Lucina collegit, et cum aromatibus sepelivit in praedio suo. Item sanctorum martyrum, Aristionis, Crescentiani, Eutychiani, Urbani, Vitalis, Iusti, Felicissimi, Felicis, Marciae et Simphorosae, qui omnes apud Campaniam martyrio coronati sunt. |