monumenta.ch > Beda Venerabilis > 30
Beda, Martyrologium, 6, E. III KALEND. IULII <<<    

Beda Venerabilis, Martyrologium, 6, F. PRID. KALEND. IULII

1 Eodem anno, quo passus est Dominus, constat Paulum ad fidem venisse. Paulus quoque post passionem Domini vicesimo quinto anno, id est, secundo Neronis, postquam a Ierusalem usque Illyricum replevit Evangelium Christi, Romam vinctus missus est, et sicut ipse in secunda epistola ad Timotheum scribit, liberatus de ore leonis, videlicet, ferocissimi persecutoris Neronis, Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus praedicavit. Et hic ergo quarto decimo Neronis anno, eodem die quo Petrus, Romae pro Christo capite truncatur, sepultusque est in via Ostiensi, anno post passionem Domini tricesimo septimo. Item beatissimae Lucinae discipulae apostolorum, et Lemovicas sancti Martialis episcopi et confessoris. In Agrippina sanctorum Asclyppi, Pamphili.
Beda Venerabilis HOME