monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29
Beda, Martyrologium, 6, D. IV KALEND. IULII <<<     >>> F. PRID. KALEND. IULII

Beda Venerabilis, Martyrologium, 6, E. III KALEND. IULII

1 Romae natale sanctorum apostolorum Petri et Pauli, qui passi sunt sub Nerone, Basso et Tusco consulibus. Petrus secundo Claudii anno, post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderant, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia ad expugnandum Simonem magum Romam missus est, ibique viginti quinque annos cathedram sacerdotalem tenuit, usque ad ultimum annum Neronis, a quo affixus cruci martyrio est coronatus, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis, asserens se indignum qui crucifigeretur ut Dominus suus. Sepultus autem est in eadem urbe in Vaticano, iuxta viam Triumphalem, qui totius orbis veneratur celebratione. Hic ordinavit duos episcopos, Linum et Cletum, qui praesentialiter omne ministerium sacerdotale in urbe Roma populo vel supervenientibus exhiberent; ipse vero orationi et praedicationi operam dabat.
Beda Venerabilis HOME