1 | Apud Galatiam beati Crescentis episcopi, discipuli sancti Pauli apostoli. Apud Tyburtianam urbem Italiae, natale sanctae Simphorosae, beati Gethulii uxoris, cum septem filiis; quorum mater sub Adriano principe maxima constantia pro Christiana fide mortem passa est; qui ipsam iussit palmis caedi, deinde suspendi crinibus. Sed cum superari nullatenus posset, iussit eam alligato saxo in fluvium praecipitari. Cuius frater Eugenius, curiae principalis, colligens corpus eius sepelivit. Et mane imperator septem iussit figi stipites, ibique filios eius ad trochleas extendi, et Crescentem in gutture transfigi, Lucianum in pectore, Nemesium in corde, Primitivum per umbilicum, Iustinum per membra distentum scindi per singulos corporis nodos atque iuncturas, Stacteum lanceis innumerabilibus, donec moreretur in terra configi, Eugenium finili a pectore usque ad inferiores partes. Altera autem die Adrianus praecepit corpora eorum in foveam altam proiici. Et pontifices templorum posuerunt nomen loci illius, Ad septem biothanatos. Cordubae sanctorum Zoili, et aliorum decem et novem. In Epheso civitate festivitas celebratur septem fratrum dormientium: hoc est, Maximiani, Malchi, Marciani, Dionysii, Ioannis, Serapionis, Constantini. |