monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26
Beda, Martyrologium, 6, A. VII KALEND. IULII. <<<     >>> C. V KALEND. IULII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 6, B. VI KALEND. IULII.

1 Romae Ioannis et Pauli fratrum, quorum primus praepositus, secundus primicerius fuit Constantiae virginis, filiae Constantini. Qui cum omni die turmas Christianorum recrearent, ex his opibus, quas sacratissima virgo Christi reliquerat, pervenit hoc ad Iulianum; qui misso Terrentiano campi ductore, intra domum propriam decollati sunt; qui tamen postea Christianus factus est. Eodem die sancti Quadrati apostolorum discipuli, qui in locum beati Publii Athenarum episcopi substituitur, et Ecclesiam grandi terrore dispersam fide et industria congregavit.
Beda Venerabilis HOME