monumenta.ch > Beda Venerabilis > 22
Beda, Martyrologium, 6, D. XI KALEND. IULII. <<<     >>> F. IX KALEND. IULII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 6, E. X KALEND. IULII.

1 In Britannia sancti Albini martyris, qui tempore Diocletiani in Verelamio civitate, post verbera et tormenta acerba capite plexus est. Sed illo in terram cadente, oculi eius qui eum percussit, pariter ceciderunt. Passus est cum eo etiam unus de militibus, eo quod eum ferire iussus, noluerit: divino utique perterritus miraculo: quia viderat beatum martyrem sibi dum ad coronam martyrii properaret, alveum amnis interpositi orando transmeabilem reddidisse. In civitate Nolana Campaniae natale sancti Paulini episcopi et confessoris, de quo beatus Gregorius in libro Dialogorum narrat. Et depositio beati Nicetae Romatianae civitatis episcopi, et Consortiae virginis. Et passio sanctorum decem millium martyrum.
Beda Venerabilis HOME