1 | In Moguntia natale sancti Albani martyris, qui sub Diocletiano imperatore de insula Nansia pergens cum sancto Theonesto et Urso Mediolanum venit: indeque exiens auxiliante Domino pervenit ad Gallias, ibique in servitio Dei manens, ad martyrium pro nomine Salvatoris promptus fuit. Postquam autem in Augusta civitate beatus Ursus martyrium accepit, Theonestus cum Albano Moguntiam pervenit; dumque ibi praedicaret verbum Dei, Albanus discipulus eius martyrium explevit, et sepultus est ibi iuxta praedictam civitatem. Syracusis natale sanctorum martyrum Rufi et Martiae. Romae sanctae Demetriae virginis, quae fuit beati Fausti filia. Haec cum ante impium Iulianum pro fide Christi introduceretur, in confessione spiritum emisit: sepulta a beato Ioanne presbytero, iuxta matrem suam sanctam Daffrosam, et sororem Vivianam, iuxta palatium Lucianum. |