monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19
Beda, Martyrologium, 6, A. XIV KALEND. IULII. <<<     >>> C. XII KALEND. IULII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 6, B. XIII KALEND. IULII.

1 Mediolano natale sanctorum Gervasii et Protasii; qui cum per decem annos in uno coenaculo conclusi, lectionibus et orationibus atque ieiuniis vacassent, undecimo ad palmam martyrii pervenerunt, tenti ab Astachio comite. Qui primum tandiu iussit plumbatis contundi, quandiu exhalaret spiritum: sequentem vero, id est, Protasium, fustibus caesum capite truncari. Quorum corpora Philippus, vir religiosus, una cum filio suo furtim abstulit, et in domo sua in arca marmorea sepelivit: quorumque sepulcra multo post tempore, Theodosio imperatore, Domino revelante, beatus Ambrosius reperit, et ita incorrupta eorum corpora invenit, ac si eodem die fuissent interempti. Quae cum in urbem introducerentur, quidam diu caecus feretri tactu lumen recepit. Apud Ravennam sancti Ursicini martyris, qui sub iudice Paulino, post nimia tormenta capite caesus martyrium consummavit.
Beda Venerabilis HOME