monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, Martyrologium, 6, G. XV KALEND. IULII. <<<     >>> B. XIII KALEND. IULII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 6, A. XIV KALEND. IULII.

1 Romae via Ardeatina natale sanctorum Marci et Marcelliani fratrum praeclarissimi generis, Tranquillini et Marciae filiorum, qui primo carcerem pro fide passi sunt, postmodum a Fabiano iudice tenti, et ad stipitem ligati, in pedibus acutos clavos acceperunt. Cum autem transisset una dies et una nox, et illi laudantes Deum perseverarent, lanceis per latera transfixi, cum gloria martyrii ad siderea regna migrarunt. In Antiochia passio Marinae virginis, quae per Olibrium praefectum multa tormenta passa est pro nomine Christi; vincula, carceres, flagella, equuleum, quam et diabolus in draconis specie, similiter et in Aethiopis tentavit, sed per signum sanctae crucis superatus est. Novissime vero per praedictum praefectum decollata, sacro martyrio vitam finivit.
Beda Venerabilis HOME