monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16
Beda, Martyrologium, 6, E. XVII KALEND. IULII. <<<     >>> G. XV KALEND. IULII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 6, F. XVI KALEND. IULII.

1 Apud urbem Vesontionensem sanctorum Ferreoli presbyteri, et Ferrutionis diaconi, qui a B. Hyreneo Lugdunensi episcopo et martyre ad praedicandum verbum Dei missi, sub Claudio iudice ad trochleas extenti, et flagellati sunt; deinde inclusi carcere, mane amputatis linguis praedicabant verbum Dei. Post haec subulae triginta utrisque infixae manibus et pedibus pectore, ad ultimum gladio feriuntur. Et in civitate Moguntiaco passio sanctorum Aurei et Iustinae sororis eius, qui ab Hunis vastantibus Germaniam in Ecclesia occisi sunt. Item in Antiochia sanctorum Cirici et Iulitae matris eius, quorum prior post dira verbera, etiam calcem cum aceto et sinapi in os accepit. Deinde clavis affixi pariter evulsis oculis in carcerem trusi sunt. Post haec decalvati et excoriati super carbones in lecto aereo assati sunt; ad ultimum ferris attriti, amputatis linguis martyrii sui cursum obtruncatione capitis impleverunt. Passi sunt cum eis et alii quadringenti quatuor. Eodem die depositio sancti Alexii confessoris.
Beda Venerabilis HOME