1 | Apud Siciliam sanctorum martyrum Viti, Modesti et Crescentiae. Qui beatus Vitus in puerilitate virtutibus maturus, primum a patre suo sacrilego Hyla, ut a cultura Dei recederet, tentatus est; deinde a Valeriano iudice cathomis caesus, in confessione Christi permansit. Inde redditus patri, cum poenis affligere illum pater meditaretur, monitu angeli navem conscendens, comitantibus secum Modesto et Crescentia nutritoribus, ad Thani Agrithanum territorium devenit; inde propter filiam Diocletiani imperatoris daemonio vexatam, quaesitus et adductus ad eum, eius filiam oratione curavit. Sed cum imperator impius nequaquam eum ad consensum idolorum persuadere potuisset, vinculis ferreis astrictum in teterrimum induci carcerem iussit, cum Modesto atque Crescentia; quos postea Diocletianus in ollam resina et pice, et plumbo succensam iactari praecepit: egressique de olla illaesi, dimissus eis leo ferocissimus, qui mox pedes eorum lingere coepit; novissime vero iuxta fluvium qui dicitur Siler, quiescentes sub arbore, animas suas Domino reddiderunt. Florentia vero femina illustrissima, corpora sanctorum collegit, et in loco qui dicitur Marianus, condita aromatibus sepelivit. Apud Mesiam sancti Esicii, qui sub praeside Maximiano martyrio coronatus est. |