1 | Romae natale sanctae Felicolae virginis, quam cum Flaccus comes post excessum Petronellae vellet ducere uxorem, atque ad terrendum eam proposuisset dicens: Unum tibi e duobus elige, aut esto uxor mea, aut diis sacrifica; responsum ab ea accipit: Nec uxor tua ero (quia Christo sacrata sum), nec immolabo idolis (quia Christiana sum). Tunc Flaccus tradidit eam vicario, qui fecit eam in tenebroso claudi cubiculo, sine cibo per septem dies. Post haec duxerunt eam ad virgines Vestae, ibique per alteros septem dies sine cibo permansit; eo quod nulla ratione cibum pateretur de eorum manu accipere. Dehinc levata est in equuleum, et tandiu torqueri iussa est, donec emitteret spiritum: et sic praecipitata est in cloacam, quam sanctus Nicomedes presbyter tulit, et sepelivit septimo milliario ab urbe Roma. In Africa, Luciani et Fortunati. |