monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, Martyrologium, 6, F. V IDUS IUNII. <<<     >>> A. III IDUS IUNII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 6, G. IV IDUS IUNII.

1 Romae via Aurelia, milliario tertio decimo, natale sancti Basilidis martyris. Tripodis et Mandalis sub Aureliano imperatore, Platone praeside, et aliorum viginti martyrum. Eodem die beati Gethulii martyris, temporibus Adriani imperatoris, sub iudice Licinio: nam cum esset Christianissimus, et multa bona opera fecisset, traditus est Cereali vicario ad puniendum; sed sanctus Gethulius sana praedicatione convertit ad fidem Christi, sicut fecit Amantium tribunum fratrem eius. Sanctus vero Sixtus papa baptizavit Cerealem, et confirmavit in fide. Postea vero cum audisset hoc factum praedictus imperator, tradidit sanctum Gethulium Licinio praefecto suo, ut eum cum sociis suis, si nollet sacrificare idolis, mitteret in caminum ignis ardentem. Quod cum factum fuisset, nullo modo ab igne laesi sunt. Tunc fustibus, illiso capite, martyrium compleverunt; quorum corpora collegit beata Simphorosa, uxor Gethulii martyris, et sepelivit in praedio suo. In Africa Aresirogati et aliorum quindecim. In Hispaniis Chrispuli restituti. In Nicomedia sancti Zachariae. In Autissiodoro depositio Censuri episcopi.
Beda Venerabilis HOME