1 | Romae in monte Caelio natale sanctorum martyrum Primi et Feliciani, qui sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus pro Christi nomine multa tormenta passi sunt. Nam Promoto praesidi ipsi nequissimi imperatores ad puniendum eos tradiderunt. Qui cum videret eos nullo modo posse a Christi confessione converti, separavit eos abinvicem, et primitus Felicianum octoginta annos habentem, iussit plumbatis tundi, postea vero misit eum in carcerem, et neque cibum, neque aquam ei sinebat praebere tribus diebus; deinde Primum similiter iussit fustibus caedi, dehinc vero in amphitheatro sanctos martyres leonibus tradi praecepit; sed nullo modo ab eis laesi sunt. Quod videntes turbae crediderunt in Christum plus quam mille quingenti. Novissime vero sancti martyres a praedicto comite decollati sunt; quorum corpora noctu a Christianis fidelibus rapta, sepulta sunt ad arcus Numentanos intra harenarium. In Gallis civitate Agino, loco Pompeiaco, passio sancti Vincentii, levitae et martyris. In Scotia sancti Columbae confessoris. |