1 | Natale sancti Philippi diaconi, qui fuit unus de septem diaconibus, qui cum B. Stephano statim post ascensionem Domini ab apostolis sunt ordinati; de quo beatus Lucas in Actibus apostolorum refert, quod signa et prodigia faciendo, praedicatione sua Samariam ad fidem Christi convertit, et Candacis reginae Aethiopum baptizavit Eunuchum, quique apud Caesaream requievit; iuxta quem tres virgines, filiae ipsius tumulatae iacent; nam quarta filia illius plena Spiritu sancto in Epheso occubuit. Romae sanctorum Arthemii, cum uxore sua Candida, et filia Paulina. Hic Artemius cum esset custos carceris, et clausum teneret Petrum exorcistam in custodia, essetque illi filia unica daemonio vexata, beati Petri precibus mox sanata est, et ipse cum uxore pariter, et eadem filia Christo credens, a beato Marcellino presbytero baptizatus est, omnisque domus eius, et multi alii, ita ut absque mulieribus virorum fieret trecentorum numerus. Hoc iudex Serenus audiens factum, Artemium, Candidam, et filiam ipsorum Paulinam sibi praesentatos, immenso pondere ruderum iussit obrui. Sicque Dei sancti perducti ad passionis locum, beatus quidem Artemius gladio percussus est, sancta vero Candida atque Paulina per limina cryptae praecipitatae, lapidibus sunt obrutae. |