1 | Sancti Bonifacii archiepiscopi, cuius in Fresonis martyrii passio peracta est, cum aliis servis Dei, Vuinthrugae et Walterae, Scirpaldae, et Bosan, Hamondae et Adelherae, Wancarae et Gundacarae, Willeherae et Athaliolfae. Apud Aegyptum natale sanctorum martyrum Martiani, Nicandri et Apollonii, quorum gesta habentur. Eodem die passio sancti Bonifacii martyris, sub Diocletiano et Maximiano, apud Tharsum civitatem passi, sed Romae in via quae Latina nuncupatur, sepulti. Hunc vero sua domina Aglaes a Romana urbe, licet cum ea adulterium perpetraverit, transmisit in loca ubi Christianorum maxima persecutio fuit, ut alicuius sancti corpus pretio acquisitum sibi afferret. Ipse autem dictis obediens dominae suae, perrexit illuc inter Christianos, sicque comprehensus iussu principis primum oleo fervente cum pice perfusus est; sed in nullo laesus, ad ultimum ab spiculatore percussus est: postea vero a comitibus suis, qui secum pergebant, post martyrii palmam ad dominam suam reductus est, quae ipsum accipiens sepelivit Romae via Latina. Beata vero Aglaes abrenuntiavit mundo, distribuens universa quae possidebat egenis ac monasteriis, relaxans universam familiam suam a iugo servitutis, et tantam gratiam a Domino promeruit, ut in nomine eius virtutum signis claresceret. Supervixit in habitu sanctimoniali annos tredecim, sepulta apud praefatum martyrem. |