1 | Apud Illyricum civitatem Sisciam natale sancti Quirini episcopi, qui persecutione Maximini pro fide Christi (ut Prudentius scribit) ligato ad manum molari saxo, in flumen praecipitatus est; et circumstantibus diu collocutus, ne eius terrerentur exemplo, vix precibus ut mergeretur obtinuit. Huius reliquiae translatae sunt Romam, et positae in Catacumbas. In Tuscia sancti Laurentii, et aliorum quadringentorum. Aurelianis civitate depositio sancti Lifardi presbyteri. In Ninive natale Dinoscii, Attali, Camarii, Tyrini, Iuliae et Saraciae, Cyprini. |