monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31
Beda, Martyrologium, 5, C. III KAL. IUNII. <<<    

Beda Venerabilis, Martyrologium, 5, D. PRID. KAL. IUNII.

1 Romae sanctae Petronellae virginis, quae fuit filia beatissimi Petri apostoli; quae post multa miracula sanitatum, cum eam Flaccus comes suo coniugio vellet sociare, triduo inducias postulans, et cum sancta virgine Felicula collactanea sua continuis ieiuniis atque orationibus vacans: tertio die celebratis Dominicae oblationis mysteriis a sancto Nicomede presbytero mox ut Christi sacramenta percepit, reclinans se in lectulo emisit spiritum. Apud Aquileiam natale sanctorum martyrum, Cantii, Cantiani et Cancianillae fratrum. Turribus Sardiniae natale sancti Crescentiani.
Beda Venerabilis HOME