1 | Romae via Aurelia sancti Restituti. Via Tyburtina septem germanorum. Treveris beati Maximini episcopi et confessoris, a quo Athanasius persecutionem Constantii fugiens, honorifice susceptus est. Item passio sancti Cononis martyris, et filii eius sub Aureliano imperatore, in Iconio civitate, provinciae Isauriae, iudice Domitiano. Hic cum esset fide praeclarus, exhibitus iudici cum filio suo annorum duodecim, Spiritum sanctum habitare in se veraci confessione manifestaverunt. Inde frixuram passi sunt, et inde suspensi valido igne sub eis adhibito, malleo ad extremum ligneo manibus eorum contritis, in laude omnipotentis Dei spiritum emiserunt. Eodem die natale sanctorum Sisinii, Martyrii atque Alexandri, qui in Augauniae partibus persequentibus gentilibus viris, martyrii coronam adepti sunt. |