1 | Apud Mesiam civitatem Dorostorensem natale sancti Iulii, qui tempore persecutionis cum esset veteranus eremitae militiae comprehensus ab officialibus, et Maximo praesidi oblatus, nolens sacrificare idolis, capitali sententia punitus est. Cumque duceretur ad locum caedis implendae, Esicius quidam miles cum et ipse ob fidem Christi comprehensus detineretur, rogabat eum, dicens: 'Memor esto mei, nam et ego subsequar te, primum etiam saluta Passicratem et Valentionem, qui nos iam per bonam confessionem praecesserunt ad Dominum.' Iulius vero osculans Esicium dixit: 'Frater, festina venire; mandata enim tua iam audierunt quos salutasti.' Sic accepto orario ligans sibi oculos, martyrii palmam gladio caedente percepit. In Galliis civitate Arausica, sancti Eutropi episcopi et confessoris. |