monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26
Beda, Martyrologium, 5, E. VIII KAL. IUNII. <<<     >>> G. VI KAL. IUNII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 5, F. VII KAL. IUNII.

1 Natale beati Iacobi apostoli, fratris Ioannis Evangelistae, qui decollatus est ab Herode rege Ierosolymis, ut liber Actuum apostolorum docet. Huius beatissimi sacra ossa ab Hispaniis translata sunt, et in ultimis earum finibus, videlicet contra mare Britannicum condita. Apud Athenas beati Quadrati episcopi, discipuli apostolorum. Hic firmavit, ut nulla esca a Christianis repudiaretur, quae rationalis et humana est. Item Quadrati martyris, in cuius solemnitate sancti Augustini sermones habiti inveniuntur. Romae beatorum martyrum Sinmitrii presbyteri, et aliorum viginti duorum, quos Antoninus imperator gladio pro Christo punire fecit, quorum corpora beata Praxedis sepelivit noctu. Tuderti Tusciae natale sanctorum Felicissimi, Heradii, Paulini. In territorio Autisiodorensi, passio sancti Prisci martyris, cum ingenti multitudine. In Britanniis sancti Augustini episcopi et confessoris, qui missus a B. papa Gregorio, primus genti Anglorum Christi Evangelium praedicavit, atque illic virtutibus et miraculis gloriosus quievit. Viennae passio sancti Zachariae, secundi eiusdem urbis episcopi.
Beda Venerabilis HOME