monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25
Beda, Martyrologium, 5, D. IX KAL. IUNII. <<<     >>> F. VII KAL. IUNII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 5, E. VIII KAL. IUNII.

1 Romae via Numentana, in coemeterio Praetextati, natale sancti Urbani episcopi et martyris. Hic sedit in episcopatu annos tres, menses decem, dies decem, cuius doctrina sub persecutione Alexandri multi martyrio coronati sunt. Mediolani sancti Dionysii episcopi et confessoris, qui ab imperatore Constantio apud Cappadociam pro fide catholica damnatus, exsilio ibidem requievit. Reliquias corporis eius per sanctum Basilium praefatae urbis episcopum receptas, beatus Ambrosius condigno honore condidit. Apud Moesiam civitatem Dorostoro, natale sanctorum martyrum Passicratis, Valentionis, et aliorum simul coronatorum. Item Romae natale Eleutherii papae, qui sedit in episcopatu annos quindecim. Hic accepit epistolas a Lucio, Britannico rege, ut per eius mandatum christianus fieret, sepultus est iuxta corpus beati Petri apostoli.
Beda Venerabilis HOME