1 | Apud Lingones passio sancti Desiderii episcopi; qui cum plebem suam ab exercitu Vandalorum vastari cerneret, ad regem eorum pro ea supplicaturus exivit; a quo statim iugulari iussus, pro ovibus sibi creditis cervicem libenter tetendit, et percussus gladio migravit ad Christum. Percussor vero eius mox amentia correptus interiit. Sepultus est ibidem B. martyr in basilica, intra urbis muros. Passi sunt cum eo et plures alii de numero gregis sui, apud eamdem urbem conditi. Item Viennae natale sancti Desiderii episcopi, qui passus est in territorio Lugdunensi. |