1 | Romae natale sanctae Pudentianae vel Potentianae virginis, quae illustrissimi generis, Pudentis, discipuli beati Pauli apostoli, filia erat; cuius mater Sabinella, soror vero Praxedis, quas pater earum in omni religione Christi erudivit, virginesque Christo dereliquit. Quae post obitum sancti patris in omni exercitatione pietatis ita excreverunt, ut nocte dieque incessanter hymnis et orationibus cum familia sua Domino inservirent, beato Pio urbis episcopo cum eis in laudibus Dei participante. Remunerationem igitur pro piissimis laboribus suis percepturae, post innumeros agones, post multorum martyrum venerabiliter exhibitas sepulturas, post omnes facultates suas in visceribus pauperum inclusas, Christoque fideliter commendatas, tandem de terris ad Christum migraverunt. Potentiana venerabilis, quarta decima Kalendas Iunii posita in coemiterio Priscillae, via Salaria; Praxedis vero virgo, aeque sanctissima, duodecima Kalendas Augusti, et ipsa cum sorore iuxta patrem sanctum sepulta. Ipso die beati Pudentis, patris earum virginum. Item Romae natale sanctorum Calocerii et Partemii, uxoris Decii imperatoris eunuchorum, qui cum essent unus praepositus cubilis, alter primicerius, nolentes idolis sacrificare, a Decio occisi sunt. Corpora eorum iuxta viam Appiam sunt posita. Depositio domni Alchuvini. |