1 | In Tuscia sancti Torpetis martyris, sub Nerone principe. Hic magnus in officio Neronis fuit, et a beato Antonio presbytero baptizatus, et in fide Christi est eruditus. Hunc Nero cum cognovisset esse christianum, tradidit eum cuidam propinquo suo Satellico, ut impelleret eum sacrificare. Sed cum spiritu Dei confortatus beatus vir immobilis permaneret, fecit eum Satellicus alapis caedi, et ligatum ad columnam tandiu verberibus affici, quousque sanguis guttatim de corpore ipsius deflueret. Sed subito dum caederetur, columna cadens oppressit iudicem, et quinquaginta cum eo. Inde tentus a ministris, positus est in rota, inde feris obiicitur a filio Satellici, nomine Sylvio; sed minime ab his est laesus. Post haec iubente Sylvio foras civitatem Pissinam ductus, decollatione capitis martyrium suum complevit, tertio Kalendas Maii. Huius corpus ministri sceleris imposuerunt pene fractae et cariosae navi, cum quo simul canem et gallum proiecerunt in decursum fluminis. Apparens autem angelus Domini cuidam venerabili feminae, cuius nomen Celerina, monuit, ut perquireret sancti martyris corpus, et sepeliret. Quod inventum cum omni reverentia sepelivit, et de facultatibus suis cessante persecutione ecclesiam supra construxit. Agitur festivitas martyris, et conventus civium sexta decima Kalendas Iunii. In Alexandria natale Adrionis, Victoris et Basillae. |