monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15
Beda, Martyrologium, 5, A. PRID. IDUS MAII. <<<     >>> C. XVII KAL. MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 5, B. IDUS MAII.

1 Natale sanctorum confessorum Torquati et Isefontis, Secundi, Indaletii, Caecilii, Esitii, Eufrasii, qui Romae a sanctis apostolis episcopi ordinati, ad praedicandum verbum Dei ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicatas, directi sunt. Cumque ad civitatem Accitanam venissent, et propter laborem itineris modicum quiescentes, et causa victus emendi discipulos in urbem misissent, mox paganorum multitudo, qui tunc forte diis suis festa celebrabant, eos usque ad fluvium persecuta est; in quo pons mirae magnitudinis et firmitatis exstructus, transeuntibus sanctis, Dei nutu cum omni insequentium multitudine funditus corruit. Ad quod miraculum caeteri territi, et cuiusdam magnae senatricis lupariae, quae divinitus inspirata eos benigne suscipiens credidit, exemplum secuti, relictis idolis Christo Domino crediderunt. Post haec diversis urbibus evangelizantes, et innumeras multitudines Christi fidei subiugantes Torquatus Accii, et Isefon Vergii, Secundus Abulae, Indalecius Urci, Caecilius Heliberri, Esicius Carcesae, Eufrasius Eliturgi, quieverunt. Apud insulam Chium, natale sancti Isidori martyris. Apud Damosacum passio sanctorum Petri et Andreae, Pauli et Dionysiae.
Beda Venerabilis HOME