1 | Natale sanctae Mariae ad martyres. Phoca imperatore beatus Bonifacius papa in veteri fano, quod Pantheon vocabatur, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae, et omnium martyrum dedicavit, cuius dedicationis sacratissima dies agitur Romae tertio Idus Maii. Ipso die sancti Servatii episcopi Tungrensis Ecclesiae, qui tempore quo Hunni Germaniam vastabant, ne civitatis atque Ecclesiae suae videret excidium, Domini revelatione commonitus, transiit ad vicum Traiectensium, ibique defunctus, atque in medio publici aggeris est sepultus. Ob cuius meritum hominibus demonstrandum, cum tempore hiemis omnia in circuitu nix repleret, nunquam sepulcrum eius operuit nix nec pluvia, donec a successore suo sancto Munulfo episcopo templum magnum in eius honore constructum est. Et natale sancti Gangolfi martyris, et sancti Onesii confessoris. |