1 | Romae in coemeterio Praetextati natale sanctorum martyrum Nerei et Achillei fratrum. Qui cum essent eunuchi beatae Flaviae, cum ea apud insulam Pontiam longum pro Christo duxerunt exsilium; postmodum vero ab Aureliano sponso Domitillae, quem ipsa ob amorem Christi spreverat, primo verberibus gravissimis arctati, deinde Memmio Rufo consulari sunt traditi, a quo cum equuleo et flammis compellerentur ad immolandum, et dicerent se a B. Petro apostolo baptizatos, nulla ratione posse idolis immolare, capite caesi sunt. Quorum corpora rapuit Auspicius, discipulus eorum, nutritor sanctae virginis Domitillae, et in crypta arenaria sepelivit. Item via Aurelia, milliario secundo, natale sancti Pancratii martyris; qui cum esset annorum quatuordecim, sub Diocletiano martyrium capitis obtruncatione complevit, cuius reverendum corpus Octavilla illustris femina occulte noctu sublatum aromatibus conditum sepelivit. Eodem die B. Dionysii patrui eiusdem B. Pancratii, cuius studio idem Pancratius et baptizatus, et in timore Dei confortatus, ad martyrium animatus est. Apud Cyprum sancti patris nostri Epiphanii Salaminae episcopi. |