1 | Natale Iohel prophetae. Romae via Latina in coemeterio eiusdem natale sanctorum Gordiani et Epimachi. Iulianus imperator apostata inter multos Christianos, quos publicis custodiis mancipavit, beatum Ianuarium, senem presbyterum comprehensum cuidam vicario Gordiano ad audiendum tradidit; qui beatum Ianuarium patienter audiens, spiritu Dei illuminatus credere coepit; quem protinus beatus presbyter cum uxore Marina nomine, et familia promiscui sexus, numero quinquaginta tres, et eo amplius baptizavit. Quod audiens Iulianus, iussit in scriptionibus damnari sanctum Ianuarium presbyterum, et beatum Gordianum, uxorem eius ad aquas salinas manere praecepit, in servitio rusticorum. Clementianus autem tribunali residens, beatum Gordianum vinctum catenis sibi praesentari fecit. Ille in confessione Christi fixus, diu plumbatis caeditur, in ultimo capite truncatur. Cuius corpus iussit iniquus iudex ante templum Apollinis iactari, ut a canibus roderetur. Quod nocturno tempore Christiani rapientes, milliario uno plus minus ab urbe Roma posuerunt in crypta, ubi iampridem corpus beati martyris Epimachi sepultum fuerat. Hic Epimachus Alexandriam abiit cum collega suo Alexandro, multo tempore in vinculis et in cruciatibus carceris tortus, ignibus postmodum consumitur, reliquiae ipsius deinde Romam sunt translatae. Romae natale Clepodii senis presbyteri, sub Alexandro imperatore, qui eum fecit occidi a Laodiceo, et corpus trahi per civitatem, atque in Tyberim iactari, die Kalendarum Maiarum. Quod inventum piscatores levaverunt, et Galisto episcopo narraverunt. Ille acceptum condivit cum aromatibus et linteaminibus, et sepelivit in coemeterio eiusdem, milliario ab urbe tertio in crypta, sexto Iduum Maiarum. Tunc decollatus est ab Alexandro Palmatius consul, cum uxore et filiis, et aliis promiscui sexus de domo sua quadraginta duobus, cum quibus et Simplicius senator cum uxore, et filiis et familia sua, promiscui sexus sexaginta octo; et similiter cum uxore sua Blanda, qui per doctrinam Calisti papae, et Calepodii presbyteri nuper fuerant baptizati. Item Romae natale sanctorum Quarti et Quinti. |