monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, Martyrologium, 5, B. VIII IDUS MAII. <<<     >>> D. VI IDUS MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 5, C. VII IDUS MAII.

1 Natale sancti Hermae, cuius apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit: 'Salutate Phlegontem, Hermen, Patrobam, et qui sunt cum eis fratres.' In Perside sanctorum martyrum quadringentorum. Apud Nazanci oppidum beati Gregorii episcopi, qui Theologus dicitur nobilis, Athenis eruditi, collegae beati Basilii, Caesareae Cappadociae postea episcopi; quique cum se totus Dei servitio mancipasset, tantum de collega praesumpsit, ut sedentem Basilium de doctoris dextera deponeret, ac secum ad monasterium manu iniecta perduceret, ibique per annos tredecim omnium Graecorum saecularium libris remotis, solis divinae Scripturae voluminibus operam dabant. Constantinopoli natale sancti Timothei, quando ab Epheso eius sacra ossa delata sunt. In Ariopoli natale Quirilli, Hindei et Genonis. In Tarso Ciliciae Aphrodisii. Romae sancti Beati confessoris.
Beda Venerabilis HOME