1 | Mediolani sancti Victoris martyris, qui natione Maurus, et a primaeva aetate Christianus, cum esset in imperialibus castris miles, etiam canitie decoratus, compellente Maximiano ut sacrificaret idolis, in confessione Domini fortissime perseverans, primo graviter est caesus, dein liquenti plumbo perfusus, sed nihil penitus laesus, novissime gloriosi martyrii cursum capitis abscissione promeruit. Quod sanctus Martinus audiens factum, collegit corpus eius, et in praedicta civitate cum honore sepelivit. Viennae sancti Dionysii sexti urbis episcopi. |