monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7
Beda, Martyrologium, 5, C. PRID. NON. MAII. <<<     >>> B. VIII IDUS MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 5, A. NON. MAII.

1 Dedicatio ecclesiae sanctae Mariae virginis. Et natale sancti Iuvenalis martyris, et beatae Domitillae. Quae cum esset Flavii Clementis consulis ex sorore neptis, et a sancto Clemente sacro velamine ob integritatis perseverantiam consecrata, persecutione Domitiani ob testimonium quod Christo perhibebat, cum aliis plurimis in insulam Pontiam exsilio deportata, longum inibi martyrium duxit; dehinc ad Tarracinam urbem translata, primo Eufrosinam et Theodoram, deinde alios ad fidem Christi convertit, novissime cursum martyrii sui cum praefatis virginibus consummavit, sub persecutione Traiani, ubi morabantur clausae in carcere: in facies enim suas prostratae, orantes Dominum recesserunt; quarum corpora sanctus Caesarius diaconus in sarcophago novo simul condens, in profundo terrae sepelivit. In Nicomedia passio sanctorum martyrum Flavii, Augusti, Augustini fratrum. Romae Benedicti pontificis, qui sedit in episcopatu unum mensem, imperante Constantino, apud beatum Petrum sepultus.
Beda Venerabilis HOME