monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4
Beda, Martyrologium, 5, D. V NON. MAII. <<<     >>> F. III NON. MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 5, E. IV NON MAII.

1 In Palaestina civitate Gaza natale sancti Sylvani eiusdem urbis episcopi, qui persecutione Diocletiani cum plurimis clericorum suorum martyrio coronatus. Viennae sancti Iusti episcopi. In Metallofanensi sanctorum martyrum quadraginta, quae simul capite caesi sunt. Nicomediae natale sanctae Antoniae, quae nimium torta, et variis afflicta cruciatibus, uno brachio tribus diebus suspensa, et in carcerem biennio trusa, a Priscilliano praeside ad ultimum flammis exusta est. Eodem die in Norico Ripensi loco Lauriaco natale sancti Floriani, qui praesidis Aquilini iussu, ligato ad collum saxo, in flumen Anisi praecipitatus est, et mox omnibus qui circumstabant videntibus oculi praecipitatoris eius crepuerunt. Ipso die beati Quiriaci episcopi et martyris gloriosi, sub Iuliano imperatore. Et sancti Bothehardi episcopi et confessoris.
Beda Venerabilis HOME