monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
>>> Beda, Martyrologium, 5, C. VI NON. MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 5, B. KALEND. MAII.

1 Ieremiae prophetae. Et natale sanctorum apostolorum Philippi et Iacobi, filii Mariae, quae fuit soror Matris Domini. Ex quibus Philippus, cum pene Scythiam ad fidem Christi convertisset, diaconibus, presbyteris et episcopis ibi constitutis, reversus est ad Asiam, et apud Hierapolim dormivit in pace. Iacobus vero, qui et frater Domini legitur, post passionem Domini statim ab apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatus est. Hic de utero matris sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam attonsus est, nec unctus unguento, nec usus balneo, huic soli licitum erat ingredi sancta sanctorum; siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis, solusque ingrediebatur templum, et fixis genibus pro populo deprecabatur in tantum, ut camelorum duritiam eius genua traxisse viderentur. Hunc scribae et pharisaei praecipitaverunt de pinna templi, fullonis in cerebro percussus fuste occubuit. Triginta annos Hierosolymae rexit ecclesiam, iuxta templum sepultus. In Galliis sancti Andeoli subdiaconi, sub Severo Caesare, cuius caput in modum crucis scissum cum ligno est. Agauno passio sancti Sigismundi regis, filii Gundebadi regis Burgundionum, qui cum se cerneret non posse Francis resistere, solus fugiens, contra deposita habitum religionis suscepit, et ieiuniis, vigiliis, die nocteque vacans, captus est a Francis cum uxore ac filiis, in puteumque demersus occubuit: postea vero cuidam abbati revelatus est, et ab eo reverenter sepultus, etiam miraculis claruit. Et natale S. Walpurgae virginis. Et in Hierosolymis passio sanctae Iudae sive Quiriaci episcopi, cui revelatum est lignum Dominicae crucis.
Beda Venerabilis HOME