1 | Romae sancti Quirini tribuni et martyris, sub Traiano imperatore; qui cum ex praecepto eius beatum Alexandrum papam, et Hermen praefectum in vincula coniecisset, haberetque filiam cuius collum struma circumdederat, auditis exhortationibus beati Hermae de fide Christi, et visis signis, quae Dominus in martyribus suis Alexandro et Hermae operabatur, ipsam eamdem filiam suam obtulit eis ad sanandum. Cui dixit beatus Alexander: Tolle boiam de collo meo, et impone ei. Quod cum pater obediens exequeretur, divino nutu sanata est subito. Vocabatur autem ipsa Balbina, atque ita pater eius cum universis, qui in custodia tenebantur, omnique domo sua baptizatus est. Quod ut nuntiavit commentariensis Aureliano iudici, iratus, iussit ad se adduci Quirinum, et dixit ei: Ego te quasi filium dilexi; tu autem irrisisti me, deceptus ab Alexandro. Dixit ei Quirinus: Ego christianus sum factus, vis occidere, vis fustigare, vis incendere, aliud non ero. Nam omnes qui erant in carcere, feci fieri christianos, et dimisi eos, et noluerunt usquam ire. Iratus Aurelianus fecit ei linguam abscidi, deinde in equuleo suspendi. Qui dum Aureliani non cederet iniuriis, iussit ei manus ac pedes abscindi, et sic eum decollari, et canibus proiici. Sed christiani corpus eius raptum in via Appia, sepelierunt in coemeterio Praetextati. In Alexandria natale Ephrodisii presbyteri, et aliorum triginta: et vigilia apostolorum Philippi et Iacobi. |