monumenta.ch > Beda Venerabilis > 28
Beda, Martyrologium, 4, E. V KAL. MAII. <<<     >>> G. III KAL. MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 4, F. IV KAL. MAII.

1 Apud Ravennam natale sancti Vitalis martyris, qui fuit pater sanctorum Gervasii et Prothasii. Hic ergo fuit militans et consularis, et cum Paulino iudice suo Ravennam ingressus est; et cum videret in conspectu iudicis sui Christianum nomine Ursicinum, arte medicum, natione Ligurum, post nimia tormenta capitalem accepisse sententiam, et cum iam videret eum venisse ad palmam et expavisse, exclamavit: Noli, nisi {0} Ursicine medice, qui alios curare consuesti, teipsum aeternae mortis iaculo vulnerare: et qui per passiones nimias venisti ad palmam, coronam a Domino tibi praeparatam perdere. Audiens haec Ursicinus genu posuit, et spiculatorem ut feriret, hortabatur: agens poenitentiam quod expavisset. Utque martyrium consummavit idem Ursicinus, Vitalis intra Ravennatium urbem eum sepelivit, ad iudicem ultra venire ipse contemnens. Tentus est itaque a Paulino consulari, ob id maxime factum, quod Ursicinum suis exhortationibus roborasset, et post equulei tormenta iussus est perduci ad Palmam (locus autem ubi decollabantur Christiani, hoc habebat vocabulum, eo quod arbores palmae illic essent), et facta fovea, quousque inveniretur aqua, ibi supinus depositus, et terra ac lapidibus est oppressus. Alexandriae sanctae Theodorae virginis, de qua beatus Ambrosius scribit: quae sacrificare contemnens, in lupanar tradita, miro Dei favore est erepta. Astante quippe iam ad ostium cellae multitudine iuvenum impudicorum, repente quidam ex fratribus, Didymus nomine, plenus fide, divinitus inspiratus, sumpto militari habitu, primus lupanar irrupit, et sanctae virgini cur venisset, exponens, illi militares imponit exuvias, ipse virginali veste induitur. Sic virgo egressa, et a nullo agnita, ad civitatem fugiens evasit. Didymus praesidi exhibitus, et omne factum constanter exponens, Christianum se esse confessus, absciso capite igni traditus est. Beata quoque virgo, quae pro tuenda integritate ex lupanari profugerat, amore coronae ad stadium regressa, simul cum Didymo percussa, simul coronata est. In Pannoniis sancti Pollionis martyris, et sanctorum Aphrodisii, Caralippi, Agapii et Eusebii martyrum.
Beda Venerabilis HOME