monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25
Beda, Martyrologium, 4, B. VIII KALEND. MAII. <<<     >>> D. VI. KAL. MAII

Beda Venerabilis, Martyrologium, 4, C. VII. KAL. MAII.

1 Romae litania maior ad sanctum Petrum. Apud Alexandriam natale sancti Marci evangelistae. Hic discipulus et interpres apostoli Petri Romae rogatus a fratribus scripsit Evangelium. Quod cum Petrus audisset, probavit, et Ecclesiis legendum sua auctoritate edidit. Quo assumpto idem Marcus perrexit in Aegyptum, et primus Alexandriae Christum annuntians, constituit Ecclesiam. At postquam constitutis et confirmatis Ecclesiis per Libyam, Marmaricam, Ammonicam, Pentapolim, Alexandriam, atque Aegyptum universam, ad ultimum tentus a paganis, qui remanserant Alexandriae, qui videntes eum die sancto Paschae missas facientem, miserunt funem in collo eius, et trahebant eum ad loca Buculi, quae erant iuxta mare; sub rupibus erat ecclesia constructa, et defluebant carnes eius in terram, et saxa inficiebantur sanguine. Vespere autem facto miserunt eum in carcerem, ubi circa mediam noctem primo angelica visitatione confortatus est, deinde ipso Domino sibi apparente, ad coelestia regna vocatus est. At mane dum traheretur ad loca Buculi, gratias agens et dicens: Domine, in manus tuas commendo spiritum meum: defunctus est, et a viris religiosis sepultus in loco lapidis excisi cum gloria. Ordinaverat autem pro se Alexandriae episcopum Anianum.
Beda Venerabilis HOME