monumenta.ch > Beda Venerabilis > 23
Beda, Martyrologium, 4, G. X KAL. MAII. <<<     >>> B. VIII KALEND. MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 4, A. IX KALEND. MAII.

1 Natale sancti Georgii martyris, qui sub Datiano, rege Persarum potentissimo, qui dominabatur super septuaginta reges, multis miraculis claruit, plurimosque convertit ad fidem Christi, simul et Alexandriam uxorem ipsius Datiani usque ad martyrium confortavit: ipse vero novissime decollatus martyrium explevit, quamvis gesta passionis eius inter apocryphas connumerentur scripturas. In Galliis civitate Valentia natale sanctorum Felicis presbyteri, Fortunati et Achillei diaconorum, qui a beato Irenaeo Lugdunensi episcopo et martyre ad praedicandum verbum Dei missi, cum maximam partem supradictae urbis ad fidem convertissent, a duce Cornelio in carcerem trusi, dein durissima nervorum flagellatione diutissime verberati, post etiam vinctis post tergum manibus, cruribusque confractis, circa rotarum vertiginem astricti, fuliginis quoque amaritudine supposita, die ac nocte continuata equulei extensione suspensi, ad extremum gladio consummati sunt. In Fontenella monasterio sancti Vulframmi episcopi, praeclari in miraculis viri; et sancti Adelberti episcopi et martyris.
Beda Venerabilis HOME