monumenta.ch > Beda Venerabilis > 22
Beda, Martyrologium, 4, F. XI KAL. MAII. <<<     >>> A. IX KALEND. MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 4, G. X KAL. MAII.

1 Romae via Appia in coemeterio Calisti Gaii papae. Hic constituit ut per omnes gradus primum ascenderet, si quis episcopus fieri mereretur, ut esset ostiarius, lector, exorcista, subdiaconus, diaconus, presbyter. Qui cum Ecclesiam undecim annos, menses quatuor, dies duodecim rexisset, martyrio coronatus est sub Diocletiano principe, cum Gabinio fratre et presbytero. Agapiti pontificis, qui sedit Romae menses undecim. Hic ingressus Constantinopolim ad Iustinianum imperatorem, Antemium episcopum Constantinopolitanum, qui duas naturas in Christo negabat, deposuit, et in eius loco Mennam Catholicum consecravit. Apud Persidem sanctorum martyrum plurimorum, qui iubente Sapore rege annuo die, quo passionis Dominicae memoria celebratur, per totam Persidis regionem tenti, ac pro Christi nomine gladio iugulati sunt. In quo fidei certamine passus est Milesius episcopus, sanctitate et miraculorum gloria insignis. Accepsimas episcopus cum presbytero suo Iacobo; et Mareas, et Bicor episcopi cum clericis fere ducentis, et quinquaginta monachis; etiam cum sacratis virginibus plurimis, inter quas etiam et sororem sancti episcopi Simeonis, nomine Tarbud, cum pedisequa sua stipitibus alligantes, ferraque findentes, crudelissime necaverunt. In Corduba civitate natale Parmenii, Helimenae, et Chrysoliti presbyterorum, et Lucae et Mutii diaconorum de Babylonia, quorum primus praecisa etiam lingua loquebatur. Omnes primo in equuleo suspensi, et nexibus attractati sunt, dein laminis ardentibus circa latera appositis ustulati, et ungulis lacerati, ad ultimum gladio trucidati sunt, praesente persecutore Decio. Lugduni Galliae sancti Epipodii martyris, sub Antonino Vero. Viennae sancti Iuliani episcopi et confessoris.
Beda Venerabilis HOME