monumenta.ch > Beda Venerabilis > 21
Beda, Martyrologium, 4, E. XII KALEND. MAII. <<<     >>> G. X KAL. MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 4, F. XI KAL. MAII.

1 Romae sancti Soteris papae, qui sedit in episcopatu annos novem, sepultus est in coemeterio Calisti. Hic constituit, ut nulla monacha pallam sacratam contingeret in ecclesia, neque incensum poneret. Apud Persidem natale sancti Simeonis episcopi Seleuciae, et Thesifontis regalium civitatum, qui persecutione Saporis regis Persarum, iubente eodem tyranno comprehensus, ferroque onustus, cum, iniquis tribunalibus exhibitus, de Domino Iesu Christo voce libera et constantissima testaretur, primum carcerali ergastulo cum aliis centum, e quibus alii episcopi, alii erant presbyteri, alii diversorum ordinum clerici, longo tempore maceratus est; novissime iussus est cum omnibus decollari, ita ut caeteri cum iugularentur, astaret, et ipse ultimus trucidaretur. Passi sunt cum eo etiam Ustazadis eunuchus, nutritius regis, et Abdella atque Ananias, venerabiles senes, et Pusitius, praepositus artificum regalium; eo quod videns praefatum senem Ananiam sub ictu gladii trementem, exclamaverit confidenter, dicens: Paulum, o senex, claude oculos securus, mox Christi videbis aspectum. Filia quoque eiusdem Pusitii, virgo sacra, simul perempta est. Apud Alexandriam natale sanctorum Fortunati, Aratoris presbyteri, Felicis, Silini, Vitalis, qui in carcere quieverunt. In Asia natale Maximini martyris, qui tempore Decii post alia tormenta lapidibus oppressus est.
Beda Venerabilis HOME