monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, Martyrologium, 4, B. XV KALEND. MAII. <<<     >>> D. XIII KALEND. MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 4, C. XIV KALEND. MAII

1 Apud Mesanam Apuliae natale sanctorum martyris Eleutherii episcopi, et Anthiae matris eius. Hic Eleutherius in Aquileia episcopus ordinatus, sub Adriano imperatore Romae passus est. Hic primum Felicem et Correvum comites ad fidem convertit Christi, pro quo ipse Correvus percussus est gladio. Nam Eleutherius primum vicit lectum ferreum, deinde craticulam, et ignem suppositum, postea sartaginem cum pice et adipe ferventem, dehinc bestias mitigavit, novissime una cum matre iugulatur. Romae sancti Apollonii senatoris, qui sub Commodo principe a servo proditus, quod Christianus esset, et imperatus ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit, quod in senatu legit, et nihilominus sententia senatus pro Christo capite truncatus est.
Beda Venerabilis HOME