1 | In civitate Corduba natale Olympiadis et Maximi nobilium, qui iubente Decio fustibus caesi, et deinde plumbatis, ad ultimum capita eorum securibus tusa sunt, donec emitterent spiritum. Et in Hispaniis civitate Caesaraugusta natale sanctorum martyrum, Obtati, Luperci, Successi, Martialis, Urbani, Iulii, Quintiliani, Publii, Frontonis, Felicis, Ceciliani, Evoti, Primitivi, Apodemi, et reliquorum quatuor, qui omnes Saturnini vocati esse referuntur. Apud Italiam natale sanctorum martyrum, Romani, Eutychetis et Victorini, quos Aurelianus per varia tormenta occidi fecit. |