monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13
Beda, Martyrologium, 4, D. PRID. IDUS APRIL. <<<     >>> F. XVIII KAL. MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 4, E. IDUS APRIL.

1 Apud Pergamum Asiae urbem sanctorum Carpi episcopi, et Papyrii diaconi, et Agathonicae optimae feminae, aliarumque multarum, quae probatis confessionibus martyrio coronatae sunt, cum quibus et vir mirabilis Iustinus philosophus, qui habitu quoque philosophorum incedens, pro religione Christi plurimum laboravit, in tantum ut Antonino Pio, et filiis eius, et senatui librum contra gentes scriptum daret, ignominiamque crucis non erubesceret. Cumque iam secundum librum successoribus praefati imperatoris, id est Antonino Vero et Aurelio Commodo, pro religionis nostrae defensione porrexisset, remunerationem linguae fidelis martyrii munus accepit. Apud Hispaniam natale Hermingildi, quem pater eius Leovigildis rex, Arianus, Gothorum ob fidei catholicae confessionem inexpugnabilem videns, in carcerem et vincula coniecit, ubi nocte sancta Dominicae resurrectionis iussu perfidi patris securi percussus, regnum coeleste pro terreno rex et martyr intravit. In civitate Chalcidona natale Euphemiae virginis et martyris.
Beda Venerabilis HOME