1 | Egesippi viri sanctissimi, qui vicinus apostolorum temporibus omnes a passione Domini usque ad suam aetatem ecclesiasticorum actuum texens historias, multaque ad utilitatem legentium pertinentia, hinc inde congregans, quinque libros composuit, quibus sermones implicuit eorum, quorum vitam sectabatur. Dicendi quoque exprimebat characterem, asseritque se venisse sub Aniceto Romam, qui decimus post B. Petrum episcopus fuit, et perseverasse usque ad Eleutherium eiusdem urbis episcopum, qui Aniceti quondam diaconus fuerat. Idem quoque Egesippus in libris suis refert de conversatione sua, quam habuit in gentili philosophia; nam et ego ipse, inquit, sectis Platonicis institutus, audiens infamari Christianos, et videns eos impavidos ad suscipiendam mortem atque omne supplicium tolerandum, considerabam quod impossibile esset, in malitia atque in libidine eos conversari. Romae Celestini Papae, qui rexit Ecclesiam annos octo. Hic constituit, ut sacra mysteria non tractarentur nisi a sacris ministris; et quicumque episcopus evocatus fuisset ad sedem apostolicam, rediens ad parochiam suam, non reciperetur, nisi salutatorias litteras, hoc est formatas a sede apostolica, plebi detulisset. Hic etiam constituit, ut intra actionem missarum, Sanctus, Sanctus, Sanctus decantaretur, et ut Psalmi Davidici centum quinquaginta ante sacrificium antiphonatim canerentur; nam antea tantum epistolae recitabantur, et sanctum Evangelium. In Alexandria natale Peleusii presbyteri. In Nicomedia natale Cyriaci cum aliis decem. |