1 | Thessalonicae natale sanctae Hyrenis virginis, quae post tolerantiam carceris, sagitta percussa est a Sisinio comite, sub quo et sorores eius simul Agapes et Chionia martyrium compleverunt. Item apud Aegyptum natale sanctorum Marciani, Nicanoris, Apollonii. Apud Caesaream Lyciae, natale sancti Amphiani. |