1 | Thessalonicae natale sanctarum virginum, Agapis et Chioniae, sub Diocletiano, quae primo in carcere maceratae, postea in ignem missae sunt, sed intactae a flammis post orationem ad Deum fusam, animas reddiderunt. Apud Scythiam civitatem Thomis, natale sanctorum Evagri et Benigni. Apud Tauromenium Siciliae sancti Pancratii. |