1 | Natale sancti Nicetii episcopi Lugdunensis, cuius et vita miraculis claruit, et pretiosa mors nihilominus miraculis commendatur. Et apud Caesaream Cappadociae passio sanctae Theodosiae virginis, quae tempore Diocletiani cum esset annorum decem et octo, ultro se sanctis confessoribus in custodia socians, tenta est ab Urbano praefecto, et in equuleo cruciata, deinde ferro onusta, et et in carcerem trusa, ubi virtute Dei omnia vincula eius disrupta sunt. Post haec saxo alligata, in mare mersa est; sed mox incolumis littoribus reddita, bestiis in amphitheatro est proiecta, sed ab his intacta, martyrium capitis abscissione promeruit. In Africa, Amphiani, Victoris, et aliorum quatuordecim, et alibi Marcelli, Saturnini, Satulli, Quiriaci, reginae Proculae. |